- POGGIUS Bracciolinus
- POGGIUS Bracciolinusvel Brandolinus, vulgo Poggius Florentinus, natus in pago Terra Nova, territorii Aretini. Fuit a Secretis Eugenio IV. et Nicolao V. quô officiô sub octo Pontificibus se defunctum esse ipse scribit. Annô aetat. 72. Florentiam revocatus est, ut Patriae Rei publ. eandem operam praestaret. Eruditione insigni fuit, Graece inprimis et Latine doctissimus, Emanuelis Chrysolorae olim discipulus: Bessarioni quoque familiaris exstitit. Ob sales et faciles iocos gratus omnibus, nisi quod Satyricus magis quibusdam videretur: Invectus in Laur. Vallum est acriter. Scripsit varia, ut de varietate fortunaeEpistolarum libres duos, in quarum illa, quam ad Leonhardum Aretinum scripserat, de Hieronymo Pragensi, cum iohan. Husso, in Concilio Constantiensi, ustulato ob religionem, magnifice sentit. Porro Historiam Florentinam, quae parum laudis habet: canente Actiô Sincerô:Dum Patriam laudat, damnat dum Peggius hostem,Nec malus est civis, nec benus historicus.Alia quoque quaedam etiam minus probata, edidit, plurimosque auctores e Graeco transtulit. Constantiae, Conciliô durante, incidit in opera Quintiliani et Asconii: ibidem descripsit libros Ciceronis, de Finibus et Legibus, qui nondum in Italia prius visi erant. Obiit A. C. 1459. aetat. 80. Alibi filii illius Iacobi meminimus, alterius item, qui Leonis X. familiaritatem meruit. Paul. Iov. in elog. c. 10. Raphael Volaterran. l. 21. Phil. Bergomensis, in suppl. Chron. A. C. 1416. Hugolin. Verrinus, l. 2. Ital. Illustr. Erasm. in Ciceron. Gesner. in Biblioth. Possevin. in appar. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 5. Paul. Freherus, Theatrô Virorunm eruditione clarorum, Alii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.